monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 17
Tunc Daniel cuius nomen Balthasar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi hora una: et cogitationes eius conturbabant eum. Respondensque rex ait: Balthasar, somnium, et interpretatio eius, non conturbet te. Respondit Balthasar et dixit. Tacitus intellexit Daniel somnium esse contra regem: et timorem cordis vultus pallore signabat: dolebatque pro eo qui ei plurimum honoris detulerat. Et ne videretur insultare atque laetari contra hostem regem: denique detestatus id quod intelligebat, loquitur ad eum.